Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Catholici Principes Germaniae, verum etiam huic se adjunxit Romanus Pontifex. Raynaldus ex Ms< Vat. Angeli Massarelli. Cum anno i545. jam incepisset Concilium Tridentinum, tum vero Protestantes mullo adhuc violentius egerunt. Dum ad hoc tempus Carolus Imp. semper Protestantibus cessisset, attamen Concilium generale praestituisset , quod finem dare deberet dissensionibus , et turbis de Religione, praevidissent autem suas per Concilium confixum iri sententias , ipsi praevenire Imperatorem et Catholicos statuerunt , jamque aperte bellum appararunt. Adhuc vero etiam nunc Imperator, lenibus remediis volens uti, Ratisbonam rursus a. i546. Comitia Imperii indixit, principes Protestantes alii contempserunt venire, alii cum venissent, discesserunt. At vero Carolus Imperator edictum ex his comitiis fecit, quo Joannem Frideri- cum Electorem Saxoniae ( hic nepos fuit illius Fri- derici, primi fautoris Lutheri, ex fratre Joanne, cujus jam etiam facta mentio est) et Philippum Landgravium Hassiae proscripsit, Protestantium duces, et signiferos, quod sibi dissidia in Imperio componere conanti semper obstitissent , tyranni- dem exercuissent in alios Imperii ordines, armis alios invasissent, nec tantum Episcopos, et alios Ecclesiasticos , verum etiam seculares Principes , bonis spoliassent Religionis praetextu, Ratisbonen- sia comitia contempsissent, neque sibi paruissent, conventus ad conjurationes adversum se instituissent, exteras nationes contra se excitassent, polliciti se eas omnibus viribus adjuturos, et quo pacto operam dedissent, ut Germaniam Tureae immanissimo hosti exponerent : quaeque omnia nulla alia ratione fecerint, quam ut se^auctorita5 * te, A Sec. XVI. usque ad Sec, XIX. 67