Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

te, Imperiali corona, sceptroque spoliarent, ac una cum Religione, pacem, justitiam et liberta­tem opprimerent. Exstat hoc edictum apud Ray~ nald. ad a. i546. num. 109. Erat enim iisdem Protestantibus deliberatum, si Carolum devicis­sent , abrogato ei Imperio, alium e sua secta eve­here ad Imperii Germanici dignitatem, et Catho­licos omnes vel cogere ad suam sectam , vel ex­pellere e tota Germania. Reges, quos incitabant adversus Carolum Imp. erat Gallus, Anglus, et Danus. Galliae Rex Franciscus. favebat Prole- stantibus, quod cum tamen occultum vellet esse, faciebat, non milite, sed tantum ducentis milli­bus aureorum missis subsidio. Christiernus III. Rex Daniae jam Lutheranismo recepto in Dáni­ám , et a se quoque suscepto , aperte ipsis etiam armis suppetias tulit. Henricus VIII. Rex Angliáé, quamvis et ipse jam defecisset a R eligione, nihil auxilii praebuit. Jam conflictabatur cum morbis, nec multo post decessit. Sed Bohemi se conjun­xerunt cum Protestantibus in Germania. Nec tamen hoc edictum ante promulgavit Carolus Imp. quam Protestantes suas ad cam­pum exposuissent copias. Habebant in exer­citu suo ad nonaginta peditum , decem millia equitum. Imperatoris exercitus , quem subito contrahere poterat, constabat nonnisi quadra­ginta , et quinque millibus: e quibus erant mil­lia peditum duodecim, et equites mille missi ex Italia , a Romano Pontifice maximam partem, Initium belli Protestantes fecerunt Fiessam oppi­dum in ditione Episcopi Augustani adgrediendo , sibique subjiciendo cum locis pluribus aliis duce Sebastiano Scertelo. Quod cum factum esset, Fer- dinandus Dux Albae, qui Caesareis praeerat copiis, et ipse adgressus est Scertelum, et in fugam 68 Institut. Hist. Eccl. Pars H.

Next

/
Oldalképek
Tartalom