Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Anno i54i. rursus Carolus Imperator comi^ tia Imperii Ratisbonae instituit ad revocandos in concordiam cum Ecclesia Protestantes. His comitiis praemissum erat colloquium Wormatiae inter Catholicos et Protestantes, quod controversiis discussis Imperator speraret, facilius processuram concordiam. Ex Catholicis ad conferendum erant designati Eckius, Gropperus, et Julius Pflug; ex Protestantibus Melanchton , Bucerus, et Joannes Pistorius. In quibusdam Protestantes assensum Catholicis dederunt velut levioris momenti a se habitis, in ceteris, uti de Ecclesia, ejusque potestate , de Eucharistiae Sacramento, de Satisfactione , de Sacramento Ordinis , de Missa , de Sanctis etc. assensum dare noluerunt. Re ad Comitia Ratisbonensia deducta; cum nihil spei de consensione Protestantium cum Catholicis relictum fuisset, agi coeptum est de illorum tolerantia ea ratione , ut quamvis in omnibus capitibus fidei cum Ecclesia Catholica non convenirent, tamen cum his concordia, et conjunctio in Religione fieret. Qua de re monitus Romanus pontifex per literas Gasp. Contareni legati sui ad eadem comitia , negavit hoc posse fieri: Quia cum fides indivisibilis sit, nun partem illius, sed totam recipere debet, qui inter Christianos optat adscri- bi, ut unum cum Catholica Ecclesia corpus efficiat. Apud Raynald. ad a. l54l. num. 22. Augurabantur Principes Catholici , nec id vanum, et inane fuit, eo processuros Protestantes , ut suam rem etiam armis agant, utpote qui jam foedus etiam hunc in finem inter se Smalcaldae fecissent. Itaque et ipsi foedus inter se iniverunt in defensionem , si quid tentatum esset a Protestantibus. Hoc foedere comprehendebantur non solum Carolus Imp. Ferdinandus Rex ejus frater ceterique 66 Institut. Hist. Eccl. Pars H.