Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

contra omnes, qui doctrinam, a Protestantibus susceptam, adgrediuntur, arma sumere liceat. Apud Bossuet Hist. Variat, lib. 4. Sleidanus lib. 7, Justa potestas, quam exercent Principes, et a Deo habent, non est vis , cui resistere liceat. Non est enim potestas, nisi a Deo. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Rom. l5. Y. 2. Novus apparatus Solimanni adversus Hungá­riám , et Germaniam, quam jam tentaverat anno 1529. oppugnata Vienna, curas non mediocres in­jecerat Carolo Imp. Hac de causa Comitia Imperii indixerat Spiram : quae vero, mutato ejus consi­lio, habita sunt Ratisbonae a. i532. Credidit, Ger­maniam non aliter futuram parem resistendo hosti, quam si concors facta esset. Ad hanc igitur con­cordiam vocabat Protestantes. At vero hi, pla­cita , quae sibi, auctore Luthero, assumpserant, dimittere nolebant. Attamen consenserant Impe­ratori , ut fieret generale Concilium, idque indi­ceretur intra sex menses, et si Romanus Pontifex nollet, ipse Imperator hoc indiceret, et institue­ret, quasi jure suo. Jam antea Imperatori pe­tenti , ut convocaret Concilium, Pontifex renuit dare consensum. Dicebat dogmata Religionis, quae credita in Ecclesia semper essent, et jam antea adversus eorum impugnatores discussa , ac diju­dicata ab Ecclesia, etiam in ipsis generalibus con­ciliis , non debere denuo, tanquam adhuc ambi­gua , et controversa, deduci in judicium. Jus au­tem Imperatori generale Concilium indicendi, et celebrandi Protestantes tribuerunt ex sua senten­tia, habendo eum pro capite Ecclesiae. Hi ven­ditarunt, vendilantque etiam modo, suam refor- ' * ma­A Sec. XrI. usque ad Sec. XIX. 61

Next

/
Oldalképek
Tartalom