Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

62 Instit. Hist. Eccl. Pars H. mationem esse factam juxta Evangelium. At vero in hoc est, Christum Petro dixisse: Pasce oves meas , non Imperatori. Et si professi sunt, Im­peratorem esse, caput Ecclesias, cur igitur ei prae­cipienti, nt redirent ad concordiam, et unitatem Catholicae Ecclesiae, morem non gesserunt? Non eo minus, cum hoc iterum petitum esset conci­lium , ne si hoc negatum esset Protestantibus, videri posset, Pontificem e sua parte aliquid ne­glexisse, quod reconciliandis cum Ecclesia Prote- stantibus idoneum fuisset , consensum praestitit. Non erant Protestantes ii, qui Ecclesiam audire vellent: apud quos jam cuique data erat auctori­tas statuendi quid credendum esset, proprio judi­cio : et qui hinc nec in statutis suorum etiam Con­ventuum unquam eam vim esse crediderunt, ut his parere obligarentur. Concilium igitur vim apud eos habuisset, si in eo omnia juxta ipsorum placitum acta et decisa fuissent. Qui simul atque intellexerant futurum generale concilium , huic leges ejusmodi praescribere volebant, ut jam nunc pronum esset praevidere, quam etiam concilio, postquam actum esset, se se morigeros praebituri essent. Dicebant, providendum esse , ne in hoc Papa simul actor sit, et reus, et judex; deinde oportere esse liberum, et Christianum, ubi nec Pontificis damnatoria sententia, nec vis, et poten­tia cujusdam alterius (Imperator iste intelligeba- tur) causae praejudicaret; deinde ne judicium jux­ta leges Pontificias, et Scholarum opiniones, sed solum modo juxta Scripturam sacram fieret. Por­ro quamvis ipsi etiam vocarentur ad concilium, ipsosque contingeret ire, tamen non aliter vali­turum , et vim habiturum, quam si imperii Ger­ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom