Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

de controversiis, et tentandam concordiam. Ef­fectum vero est nihil. Caesar Protestantibus pro­posuit, atque ex. iis quaesivit, utrum cum Roma­no Pontifice, secum, et cum Principibus, cete- risque ordinibus Imperii Catholicis velint in fide convenire, et diem 15. Aprilis anni subsequentis praestituit, ad quam usque quisque illorum seor- sim responsum scripto det: inhibuit autem ne quid novi in causa fidei sinerent in suis terris ty­pis edi, ne quos e Catholicis in suam partem ab­straherent, ne iisdem Catholicis in obeundis Re­ligionis officiis ulli essent impedimento" unaque declaravit , se quoque cousque deliberaturum, quid se facere oportebit. Principes Protestantes , cum vererentur, ne Imperator quidpiam severius adversum eos ageret, Smalcaldae, in finibus Thuringiae convenerunt; et foedus, de quo jam ante annum consilia con­ferebant , iniverunt ad se defendendos mutuo ad­versum Imperatorem, si quid metuendum ab hoc haberent die 22. Deceinb. ejusdem anni. Consul­tus etiam ab his fuit Lutherus, nec non alii ipso­rum Theologi, et Jurisconsulti, aequum ne esset, armare se, et rebellare adversus suum Principem. Ceteris affirmantibus, et asseverantibus, siquidem vim vi licitum esset repellere, Lutherus non nihil haesit in dando responso , eo quod ante in suis concionibus docuisset , fas non esse Religionis causa armis se tueri: deinde vero respondit: Ego jurisprudentias ignarus sum, ac proin ejusmodi le­ges nescivi: hinc quidem hucusque contrariam docui sententiam : verum id ex mea processit igno­rantia. De cetero scepius ad populum dixi, quod lex Euangelica non aboleat jus civile, legesque politicas. Ilino extra dubium positum est, quod con­6o Institut. Hist. Ecet. Pars E.

Next

/
Oldalképek
Tartalom