Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. ^9 stus , et Franciscus duces Luneburgenses , Philippus Lantgravius Hassiae , Wolfgangus Princeps Anhaiti nus adhaerentibus sibi legatis quatuor- decim liberarum civitatum , contradixerunt; sive ut vulgo dici solet, protestati contra sunt: unde Protestantium nomen enatum est. Iidem nec ad praebenda auxilia Ferdinando Archiduci, et Regi Hungáriáé contra Tureas consensum dederunt. Apud Raynaldum ad a. 1Ő2Q. num. 25. Ex Italia Carolus Imp. venit in Germaniam , et rursus anno subsequente Augustae Vindelicorum celebravit comitia Imperii die 20. Junii. In his Principes Protestantes Imperatori fidei suae professionem obtulerunt. Philippus Melancthon eam concinnavit, quem secum ad Comitia Joannes Elector Saxoniae duxerat. Etiam Luthe- rum assumpserat ad eadem comitia, sed hunc deinde metuens ei a Caesare, utpote qui jam ab illo in Wormatiensi conventu proscriptus fuisset , manere in arce Coburgensi jusserat. Viginti, et uno capitibus constitit de iis, quae profiterentur, et septem de abusibus, ut eos vocarunt, Romanae Ecclesiae, videlicet de Communione sub una specie, dé caelibatu Sacerdotum, de Missa, de Confessione, de discrimine ciborum , de Votis monachorum , et de Potestate Ecclesiastica. Haec est Confessio Augustana , quam sibi quasi pro norma fidei suae Protestantes posuerunt. Quamvis vero Melancthon hanc consripserit, ejus tamen principalis auctor fuit ipse Lutherus, cujus nutu , atque ductu ipsi etiam Principes Protestantes in Comitiis egerunt omnia, quemadmodum est apud Ulembergium in Vita Lutheri. Delecti sunt tam ex Catholicorum, quam Protestantium parte quidam et Principes, et Theologi ad conferendum