Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

58 Instit. Hist. Eccl. Pars E'. §■ io. Comitia Tmperii Spirensia, ubi nomen Protestant tium exortum est. Comitia Augustana , et Protestantium Confessio , dicta Augustana. Foedus eorumdem Smalcaldicum. Pax Norim- bergensis. Interea Spirae in Germania a. 1529. die i5. Martii rursus Imperii comitia celebrata sunt, qui­bus Ferdinandus Archidux praefuit. Actum in his est de apparando bello contra Tureas, si hi ex Hungária, quam magna ex parte jam suis armis oppressam tenebant, in Germaniam irrumpere vellent ; deinde de sedandis turbis , quae magis semper invalescebant circa Religionem. Statu­tumque est, ne illa doctrina, quae veri corporis, et sangvinis Christi sacramentum suffert, ab ali­quo reciperetur in Germania, sed neque Missa abrogaretur. Zvingliani erant, qui hoc docue­rint, et fecerint; de quibus adhuc postea institu­etur narratio. In Anabaptistas , de quibus pari­ter adhuc dicetur , constituta est animadversio gladio, igne , vel alio genere supplicii. Denique orandum esse Imperatorem Carolum, ut cum Ro­mano Pontifice agat de generali Concilio institu­endo quantocius. Interea autem Wormatiense decretum observaretur in iis locis, in quibus hac­tenus obtinuisset, et neque alibi quidpiam novi superadderetur iis, quae jam novata essent. Lu­theranis hoc non placuit decretum. Arctari ad ea, vel exiguo tempore noluerunt, quae jam sibi formaverant nova dogmata Religionis. Itaque Jo­annes Elector Saxonise (frater fuit Friderici, illi­us summi fautoris Lutheri cui mortuo a. 1025. suc­cessit) Georgius Marchio Brandeburgensis , Erne­stus ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom