Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. Xf^I. usque ad Sec. XIX. 5j hris fuit promissa, qua ad libertatem poneretur. Qui vero diffidens Moncadae sponsioni, illi usque verens insidias, in mercatoris habitu, elusis cu­stodibus, seciam subduxit. Moncada ad tuen­dam Neapolim contra Gallos profectus, subse- quente anno vicius ab his, et occisus est. Gal­lorum in Italia successibus permotus Carolus Im­perator Clementis Papae ultro reconciliationem, et amicitiam appetiit, ita ut ejus etiam arbitrio per­miserit conditiones pacis conficiendae inter se, et Gallum: quae et ipsa coaluit. Anno i53o. Caro- lum Clemens Bononiae primum corona ferrea (erat et ista ex auro, et gemmis confecta, et nonnisi inferne , et introrsum habens aliquid ferri per circuitum , insigne regni Lombardiáé ) deinde ve­ro altera etiam aurea redimivit jam insigni ipsius Eomani Imperii. Quod utrumque perfectum est Bononiae , quorum alterum , ut mos ferebat, fie­ri debuisset Mediolani , alterum Romae , causa erat quod Carolus Imp. diceret sibi properandum esse ob negotia in Germaniam. Et fortasse istud solummodo praetendebatur , vera autem causa fuerit, quod voluerit vitare Romam, cujus erga se bonum affectum atque laetum vultum ob ea, quae pertulit ab ipsius exercitu, tam nefanda , et atrocia, non poterat sperare. Paulus Jovius lib. 27. Franc. Guicciardinus lib. 20f §. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom