Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 4g nes possent. Georgius Episcopus Spirensis e fa­milia Ducum Bavariae adjutoribus aliis Catholicis se se fortissime opposuit. Jusserunt igitur , (rem refero verbis Coclaei) suos concionatores in atriis ajdium suarum quotidie ad populum condonari. Ingens fuit ad eorum sermones concursus plebis, et rusticorum non tam discendi gratia , quam propter novitatem loci, modumque insvetum ad audienda in Clericos, et Papam convicia , atque ut complures allicerentur ad eorum sectam, data opera , in ferculis portabantur carnes coctae in sextis feriis, aliisque diebus jejunii aperte in con­spectu totius auditorii per atrium ad mensam Principum , et aulicorum, in Ecclesiae, et Catho­licorum publicum despectum; patrabantur et alia id genus multa parum evangelice ab evangelicis ibi hominibus: et ministri eorum equites (equi­sones) et stabularii idiotae petulanter jactabant verbum Domini, in dextra manica vestimenti ge­rentes has literas: V. D. M. I. y£. hoc est: Ver­bum Domini manet in ceternum. Nec tantum non erat ipsis cura, ut audita irruptione Turearum in Hungáriám, suam contra hos munirent Ger­maniam , sed hinc audaciores etiam facti ultro provocarunt Catholicos ad tractandum de contro­versiis Religionis, ex vicino periculo a Tureis praefidentes, Catholicos non ausuros ipsis resiste­re , ne Germania per dissidia intestina imbecillis fieret adversus Tuream, si in Germaniam irrum­peret. Tractari vero nihil potuit, cum Impera­tor cavisset, ne ad judicium ullum de Religionis controversiis etiam haec comitia se se immitte­rent. Manserunt igitur res in suspenso; et per­missum sequi cuique , quod credendum, et te­nendum putaret arbitrio suae conscientiae, Deo , et Caesari redditurus rationem eorum, quae egisset. Tomulus V. 4 Ilinc

Next

/
Oldalképek
Tartalom