Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
5o Instit. Hist. Eccles. Pars V. Hinc vero Lutherani ad omnia asserenda, etagen^ da, quae liberent, sibi licentiam petierunt, quaecunque futura essent secundum eorum conscientiam, §■ 9* Bellum inter Carolum Imp. et Franciscum I. Regem Gallice. Eidem bello implicitus Clemens FII. Papa. Quam Germani, et Hispani Romas acerbitatem exercuerint. Carolus V. in Imperatoria dignitate competitorem habuit Franciscum I. Galliae Regem: cui dolebat, illum sibi esse antelatum- Hinc semen belli, quod grave et pertinax inter eos exarsit. Franciscus prior arma commovit adversus Caro- luni, Navarram repetens Henrico Albretano, cujus pater Joannes hanc per nuptias acquisiverat, sed quam Ferdinandus Caroli Imp. maternus avus sibi asseruerat. Hinc ejectus ab Hispania se in Italiam vertit ad Mediolanum occupandum , jure , quod prae se ferebat a proavia sua Valentina; in Neapolim quoque extenderat idem occupandi desiderium. Tam vero Mediolanum, quam Neapolim Carolus Imp. sibi acquirere studebat. Primum res Francisco Regi feliciter in Italia cesserant. At postea in oppugnatione Ticinensi dum victoriis elatus, copias distraxisset, atque alias ad alias occupandas civitates misisset, victus atque captus ipse etiam est, Madritumque ductus. Anno i52 5. die 24. Febr. id accidit. Admodum duris conditionibus anno subsequente dimissus e captivitate est: in quibus non mansit dicens, esse iniquas, et quibus se subjecerit, tantum modo coactus :