Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
nam iverunt, ibique communi consensu statuerunt, decreto Wormatiensi firmiter inhaerere, per legatum Romani Pontificis scripto etiam facta declaratione, et publicata, quae essent ex instituto Catholicae Religionis observanda, ad Catholicos instruendos, confirmandosque adversus Lutheri errores ? Apud Coclasumad a. i52 4. Attamen sunt deinde Spirae a. i52fi. Comitia instituta, ab ipsoque Carolo Imp. indicta , ipso tamen absente propter bellum, quod gerebat cum Francisco I. Rege Galliae summa contentione. Hungária in summo versabatur discrimine. Soliman- nus II. Turearum Imperator jam erat in limine Hungáriáé cum validissimo exercitu. Ludovicus II. Hungáriáé Rex, cui nupta erat Maria soror Caro- li, et Ferdinandi, instanter implorabat auxilium. Cui ut auxiliares mitterentur copiae ex Germania, hunc Imperator Spirae indixit conventum: altera praeterea causa erat comitiorum, ut res turbatae per Religionis dissidia, pacarentur etiam in Germania. De auxilio Hungáriáé ferendo factum est nihil, Principibus obsistentibus, Lutheranismo initiatis, tametsi devicta Hungária per Tuream nihil securitatis etiam Germaniae maneret. Jam semper etiam antea Lutherus dehortabatur Germanos a bello adversus Tureas, nihil curans , etiam si hi invasissent Germaniam, quod sic speraret , rem sibi successuram eo facilius, in qua laborabat. Itaque ab Hungaris pugnatum cum Tureis est infelicissime eodem anno ad Mohács, ipseque Ludovicus Rex periit. Taceo, quae deinde Hungáriám oppresserint mala diu. Ad Spi- rensia comitia redeo. Lutherani Principes secuin adduxerant concionatores, petieruntque sibi Spirae dari templum, ubi habere suos coetus, et concio-« nes '48 Institut. Hist. Bed. Pars H.