Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 4f jus modi omnia erant, adversum quae Lutherus* se erexerat, utpote qui arma sua omnia sumpse­rit ab haeresibus, jam olim contritis ab Ecclesia, Sed nec ipse Lutherus contentus erat isto hujus conventus statuto, quod isto edictum Wormatien- se, adversum se factum, renovatum esset. Carolus vero Imperator, quamvis statuta haec, per conventum Norimbergensem facta , per edi­ctum suum rata habuisset, tamen cum ei a Cle- mente Papa demonstratum fuisset, quam incon­sulte facta essent, ea fuit aequanimitate; ut alia» edicto suo ista reprobaverit, professus talia ne­que se posse, nec velle admittere, e*t confirmato Wormatiensi decreto districte inhibuit, ne quid in iis , quae Catholicam fidem concernunt, absquo Apostolicae Sedis, atque sua, et oecumenici Con­cilii auctoritate attentaretur, sed totum hoc ad proximum generale concilium, Papae auctoritate convocandum, differretur. Hanc epistolam Caro- li Jmp. Coclaeus habet in Actis, et scriptis Luthe­ri ad a. 1024. Videtur illud prius edictum, a No-« rimbergensibus tantum Caroli nomine editum es­se , ejusque vicaria auctoritate , quod vero is , cognita ejus indole, sustulerit. Nec Spirae sunt illa comitia celebrata, quae erant in Norimber- gensibus comitiis constituta ad diem S. Martfhi, cum ab Imperatore permissum non fuisset de iis tractare, et statuere, ad quae tractanda, et statu­enda haec comitia erant indicta. Sed neque in comitiis Norimbergensibus de re ejusmodi fuisset cogitatum, nisi in his jam Lutheranica factio prae­valuisset. Hon enim inde intelligitur. Nam ter­minato Norimbergensi conventu, Principes Catho­lici, qui in hoc affuerunt, et ipse Ferdinandus Archidux cum legato Komani Pontificis Patisbo­nam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom