Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
46 Instit. Hist, Eccl. Pars E. rum sua objecerunt gravamina , alii jam Lu" thero devincti, alii ab his concitati adversus ea-* dem gravamina. Legatus spem dedit certam, futurum , ut his subleventur, quantum concedi posset. Erant enim etiam ejusmodi, ut supra vidimus , quae assumpta ex Lutheri placitis, tenderent ad subvertendam Ecclesiae omnem potestatem , et tollenda Religionis antiquissima, et sanctissima instituta. Factum deinde istud statutum est, etiam per Imperatoris edictum confirmatum, ut singuli Principes deligerent viros doctrina excellentes, et pietate conspicuos, atque his darent negotium ex libris Lutheri dispescendi recta a pravis. Idem constitutum est quoad gravamina , ut colligerentur , indictis ad diem S. Martini aliis rursus Comitiis habendis Spirae, ad ista, quae modo commissa sunt, discutienda, et cum discussa essent, et dijudicata , ut deinde oecumenico Concilio ofFerrentu", quod a Germanis petebatur. Nemo non videbit, Principes Germaniae se ulterius immisisse ad ea, quae sunt fidei , et Religionis, quam ad ipsos spectaverit. Debuitne id, de quo jam judiciupi tulit Apostolica Sedes , dari censoribus quamvis docti, et pietate praediti haberentur ad dijudicandum, quid rectum, vel pravum in assertionibus Lutheri esset? S. Augustini est: Inde (ab Apostolica Sede) rescripta vene^ runt. Causa finita est: utinam aliquando error finiatur! Serin. i32. Quod proinde improbatum a Romano Pontifice est, quemadmodum et illud, quod iidem Germani conceperant velut idoneum , et conducens ad finiendas contraversias agitatas in Germania , et ab Luthero excitatas, ut denuo de his tanquam ambiguis disceptetur, postquam definita fuissent, et decisa ante ab Ecclesia: cujus