Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI usque ad Sec. XIX. 4l Christi recolitur, Leonardus Koppen, Lutheri as­secla , novem virgines Deo dicatas genere nobiles ex Nymicensi claustro rapuit , et Wittembergam ad lupanar devexit. Quod istius factum Lutherus oratione panegyrica publice celebravit, ipsi Chri­sto illum comparans , quod sicut hic per mortem suam Principi mundi abstulit arma, atque capti­vum hunc duxit, ita Koppen istas animas miseras ex carcere humanae tyrannidis eduxerit, et qui­dem opportunissimo tempore in Paschate, quo Christus suorum quoque captivitatem captivam duxit. Ex his Catharinam de Bore ex eodem lu­panari biennio post Lutherus sibi desponsavit cum magna nuptiali pompa, quae jam gravida Luthe- rum prole altero post nüptias mense beavit. Erat praeses illius claustri, unde cum ceteris virginibus rapta erat. Idem cucullum, et habitum monachi, quem ad hoc usque tempus gestaverat, aut si quam- do deposuit, rursus resumpserat, nunc ex integro dimisit. Coclasus in Actis, et scriptis Luth. Quod Lutherus non tantum ipse fecit, verum etiam ali­is auctor erat, ut idem facerent, scriberentque con­tra vota tum continentiae, tum omnia alia, pro- barentque, libertati Christianae ista adversari, et repugnare ; id ita secuti sunt alii, ut, postquam, quemadmodum est scriptum ab Ulembergio iri Vita Lutheri cap. 11. Lutherus revulsisset repa­gula monasteriorum utriusque sexus, et septa ca­stitatis perfregisset; monachi, sacerdotes, monia- ]es, carnalibus desideriis incitati, vitulorum lasci­vientium instar e monasteriis proruperint. De Lutheri, Carlostadii, ceterisque hoc in genere, ipsiusque Reformationis signiferis non inscite Eras­mus lib. 18. epist. l3. O praeclaros, inquit, Ec­clesiae reformatores! Vocant se Apostolos, et ta­men solennem coelibatus possessionem abjiciunt, ut uxo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom