Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
uxoribus jungantur : cum tamen veri Apostoli Domini nostri Jesu Christi juxta omnium Sanctorum Patrum traditionem relictis uxoribus coelibatum amplexati fuerint, ut unice in Deo, atque Euangelio occupati esse valerent. Lutherus, quemadmodum supra vidimus, fűit in Wormatiensibus imperii comitiis per Ca- rolum V. Imp. proscriptus, interdictumque est, ne quis illum hospitio reciperet, vel ulla re juva- ret, verum qui eum nacti essent, apprehende-^ rent, et Imperatori traderent. Is tamen prodiit Wartemberga (hanc Lutherus deinde Patmon appellavit, quasi ubi instar Joannis Apostoli ob causam Evangelii exilium toleraverit) et Wittember- gam rediit, impunisque hic non tantum versabatur, verum etiam coeptis suis institit. Jam erat Saxonia sic transformata per ipsum , ut haec ei praesidio potius esse voluerit, quam aliquid agere contra eum. Carolus Imp. abierat in Hispaniam, utpote quae ad ejus etiam spectabat ditionem , eratque cura distentus belli cum Francisco 3. Rege Galliae: et fortasse ardor etiam ejus elan- guerat: quod annatae, quas ex omnibus suis regnis sibi petierat concedi a Romano Pontifice, negatae sint. Hadrianus VI. is erat, qui Leoni X. in Pontificatu successerat. Is Carolum Imp. ursit, ut suo edicto, quod contraLutherum inWorma- tiensibus comitiis fecerat, insisteret. Idem hoc petiit ab Caroli fratre Ferdinando, qui Caroli vices in Germania gerebat, et a Principibus Ger^ maniae, dum Norimbergae a. 1Ö22. conventum celebrarent hanc ipsam ob causam, ut turbatae per Religionis dissidia consulerent Germaniae. Eodem tempore Ludovicus II. Hungáriáé Rex a Cal'olo Imperatore, Gt Fordinali do ejus fratre aliisque 4a Instit. Hist. Ecetes. Pars. H.