Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
ins , et vini in corpus, et sanguinem Christi conversione , quae in Ecclesia Catholica Transubstan- tiatio dicitur , et solummodo ea ratione dicebat praesentem, qua calor est in ignito ferro, et vinum in dolio. Carlostadius vero negavit penitus Christi praesentiam in Eucharistia, verba : Hoc est corpus meum sic sumendo , ut per pronomem Hoc Christus seipsum , non panem designaverit. Carlostadium in hoc secutus est, etiam Zwinglius, et Calvinus, in verbis Christi illis, per Corpus solam commemorationem Corporis intelligendo. Dum Lutherus ipse apud Florimund. Raymund, lib. 2. cap. 10. diversas sententias eorum, qui tunc in reformatione laborarunt, de iisdem verbis Chri sti recensuisset, Hide quaeso , ait, quam aperte diabolus nobis illudat. Lutherus Carlostadium idcirco tamen ita insectatus est, ut is lino anno post etiam Wittemberga fugere coactus sit, quamvis sibi quoque in hoc illusum a diabolo dixerit. Attamen erat quidpiam, cujus incepti, atque Lu- thero praerepti Carlostadius Lutherum etiam laudatorem habuerit. Erat ille Sacerdos, et Archidiaconus Wittembergensis, primusque omnium, qui e Sacerdotibus, et monachis, cum se in castra Lutheri conjecissent, uxorem duxerat publice. NamhocAugu- stiniani Wittembergenses, et multi alii monachi jam fecerant, sed tantummodo adhuc furtive. Instar triumphi celebratae sunt hae nuptiae C^rlostadii, atque in earum laudem, et gratiarum actionem , quod tantum boni assecuti essent per suam reformationem , ut jugum etiam Sscerdotes, et monachi exuerint continentiae, quo ante premebantur, Missa sit singulariter ab ipsis composita. Missas enim solummodo privatas abrogaverant , in quibus nemo alius praeter Sacerdotem communica-* ret, Anno i5a3. ipso Parasceves die, quo Passio Chri4o Instil. Hist. Heel. Pars H. v