Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
et ín concione ad populum, Erraverunt, inquit, omnes, quicumque cooperati sunt, et consenserunt ad abrogandam Missam ; non quod bonum non fuerit , sed quod non ordinate factum sit. yit dicis, Justum id esse ex Scriptura. Fateor et ego. Sed ubi manet ordo, quia ex temeritate/ factum est absque omni ordine cum scandalo proximi , et nisi adeo mala res esset Missa, vellem eam restituere, Aigerrime etiam tulit, quod Car- lostadius Docloris nomine uteretur, quamvis ipse a Carlostadio creatus fuisset doctor. Dicebat ei, qui similia auderet, daemonem objecturum in mortis articulo : Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant ; non loquebar ad eos , et ipsi prophetabant. Quid tunc respondebunt ? in infernum praecipitabuntur. Coclaeus in Act. et Scrip. Luth. Cum abrogatio Missae ausum nimis temerarium visum fuisset iis ipsis etiam, qui jam initiati erant Lutheranismo, docet Arnaldus Meshovius lib. 1. Hist. Anabapti- star. Carlostadium dixisse , sexad abrogandam Missam addüctum esse per revelationem , sibi factam divinitus, a spiritu, viro persimili, sed humana statura majore. Ipse etiam Lutherus confessus est, cum laborasset in abrogandis Missis privatis, nulla sibi incidente idonea aliqua ratione, qua uti posset ad hoc audendum, démonéra, apparuisse sibi noctu, et percontando, anne quispiam se ipsum possit baptizare, vel ipse secum inire connubiuin, subjecisse, neque igitur licere Missas privatas facere , in qua ipse Sacerdos tantum communicet. Intercessit Luthero cum Carlostadio alia etiam adhuc vehementior contentio. Admiserat Lutherus Christum in Eucharistia vere, et secundum sqbstantiam praesentem esse, attamen absque paA Sec. XJ*I. úsque ad Sec. XIX. 59