Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Sticos, et Sacerdotes Catholicos: cujus concionis deinde fructus fuit ingens seditio, coepta a studiosis, quibus se vilissimi quique de faece vulgi Conjunxerant ad depraedandas Ecclesiasticorum domos : quarum quinquaginta direptae una nocte, et septem insuper exustae sunt. Lutherus , quacunque iter faciebat, ait Coclaeus in Actis Lutheri ad hunc annum, frequens erat concursus hominum , Lutheri videndi studio. In diversoriis multa propinatio, laeta compotatio, musices quoque gaudia adeo, ut Lutherus ipse alicubi sonora testudine ludens, omnium in se oculos converterit, velut Orpheus quidam, sed rasus adhuc, et cucullatus , eoque mirabilior , Jam Wormatiae> priusquam Lutherus advenisset, in consessu Prin- cipum habiti de eo sermones erant ejusque sententiae productae ex ipsius libris, defendente eura- dem Lutherum Friderico Electore, et dicente, istos libros fortasse neque ipsius Lutheri esse, et solummodo ei affictos. Lutherus statim, ut venit , introductus est ad consessum Principum, ip- siusque Imperatoris. Interrogatus, an recognosceret , suos esse libros, e quibus illae sententiae productae erant, sine ulla tergiversatione, suos esse, respondit. Dum autem errores, qui in his assererentur, ei positi ante oculos fuissent, et dictum , ut hos retractaret, respondit, rem postulari temerariam, ut, nullo dato spatio cogitandi, respondeat illico» Cum diem unum postuiasset, iste ei concessus est. Altera die rursus introductus , non ad ea respondit, de quibus erat postulatus, sed Curiam Romanam, a qua nimiopere gravetur Germania, criminans dicebat, huc spectasse suam omnem curam, et solertiam, ut his incommodis eadem sublevaretur Germania. Jussus autem ad id, quod ei positum erat, sine am§ * baA Sec. XT!, usque ad Sec. XIX. 55