Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

1 36 Instit. Hist. Eccl. Pars pilaus respondere, dixit, Nisi convictus fuero te­stimoniis Scripturarum , aut ratione evidenti, nam neque Papce, neque Conciliis solis credo, cum constet eos et errasse scepius, et sibi ipsis contradixisse,* in verbis Dei, a me adductis, quibus victus sum, neque revocare quxdquam pos- sum, neque volo: cum contra conscientiam agerey neque tutum, neque integrum sit. Deus adjuvet me! amen. Apud Ulemberg. cap. 6. Dictum ei est, ea, quae doceret, et assereret, esse jam pri­dem dijudicata, etiam, in Conciliis generalibus, et definita ab Ecclesia: quae vero spes esse pote­rat ista ratione aliquid proficiendi apud Luthe- rum, qui declaraverit se neque Papae, neque Con­ciliorum auctoritate moveri? Is vero, ut vidimus ante, se totum prostraverat ad pedes Papae, ap­pellaverat ad generale concilium. Nonnisi igitur effugium semper quaesivit ab eo , quo in praesen­tia premeretur, et praefracte ea tuendi, in quae delapsus est non casu, sed quae ex destinato stu­dio contradicendi asserebat, et defendebat. Dum autem Lutherus voluisset rursus de illis secum di­sputari, alioquin sine fructu, utpote, qui non ve­ritatis videndae voluntate , sed ut eludere posset judicium adversum se institutum, bene judicatum est, non ultra locum debere esse disceptationi in rebus, quae jam dijudicatae, atque definitae ab Ecclesia essent. Nam si de his adhuc licuerit disceptare, et disputare , nullum finem unquam controversiarum futurum. Die sequente Carolus Imperator coram Or­dinibus Imperii suam sententiam dixit, Se, qui genus duceret a Christianissimis Imperatoribus il­lustris nationis Germanicae, ab Catholicis Hispa­niae Regibus , ab Archiducibus Austriae , qui omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom