Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
34 Ins tit. Hist. Eccl. Pars V, re , criminando cum alios adversarios suos, tum ipsum etiam Romanum Pontificem. Leo Papa a. i520. die 16. Maji edictum fecit, in quo Lu- therum , cum prius monuisset, ut Resipisceret, imo etiam obsecrasset, veniam ei pollicitus, deinde si tamen hoc facere renuisset, dies sexa- ginta praestituit, qüibus elapsis ipse, omnesque ejus fautores, eique adhaerentes excommunicationis sententia percussi existerent. Jam Carolus V. electus Imperator advenerat in Flandriám , et Brabantiam, haeredi tar ias suas terras, celebraturus Wormatiae Imperialia comitia: qui ubi a nun- ciis Apostolicis, Marino Caracciolo, et Hieronymo Aleandro accepisset bullam Leonis Papae contra libros Lutheri editam, memor titulorum suorum, utpote Rex Catholicus Hispaniarum, et Imperator Romanorum religiosae suae , et pietatis , et obedientiae mox certissima exhibuit indicia severe praecipiendo, ut Martini Lutheri libri, a Sede Apostolica damnati, publice comburerentur. Combusti sunt igitur per lictores , et carnifices cum in Brabantiae urbibus , tum in civitatibus Imperii, Coloniae, Moguntiae, aliisque. Joan. Eck. tom. 2. Homil. Dominic. 6# post Pasch. Ad haec comitia, data publica fide, ab Imperatore venire jussus etiam Lutherus est, sed inhibitus , ne uspiam in itinere conciones haberet ad populum. Quod vero ille non observavit, sed Erfordiae concionem dixit, quam etiam deinde typis editam in vulgum sparsit. Inter cetera, ait Ulembergius cap. 6. quae de bonis operibus, et statutis ab hominibus factis, de peregrinationibus , de variis monachorum institutis in contumeliam Religionis pro vulgi pruritu mordaciter effutivit , multa quoque petulanter dixit in Ecclesia-