Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XFI. usqife ad Sec. XIX. 55 eortcionibus suis, qua libellis, ut jugum Romani Pontificis, et tyrannicum imperium excuterent .* Papatum esse regnum Babylonicum, et potentiam Nemroth, Papamque esse corruptelam, et perni­ciem Religionis. Itaque et librum de Captivitate Babylonis confecit, similibus conviciis , et con­tumeliis ^plenissimum. Et quia Pontifex inter propositiones Lutheri quasdam etiam perstrinxe­rat velut jam damnatas in Iiusso; Lutherus, Ita est , inquit, omnia, quae in Husso condemnasti, ego approbo; et quidquid tu approbas, ego con­demno. Et haec est rectractatio mea , quam milii injunxisti. Num plura a me postulas ? Maximilianus I. Imperator a. l5iq. mortuu» est. Carolus Y. nepos illius ex Philippo filio, cui regnum Hispaniae cum Joanna Ferdinand)' Catho­lici Regis filia , et haerede adeptus est, Maximili- ano successit in Imperio Germaniae, Electorum suffragiis electus. Intercesserant quinque , et am­plius menses a morte Maximiliani usque ad Caro- li electionem. Quo tempore, ait CJlembergius cap. 3. liberius serpsit lues ista ( errores Lutheri in­tellexit) et multas per Germaniam civitates infe­cerat, praesertim cum Fridericus Elector, cujus in Imperio summa erat auctoritas (etiam ab Ele­ctoribus Imperium ei erat oblatum, sed quod non susceperat, Carolumque commendaverat) Luthe- rum patrocinio suo foveret, et velut objecto sui nominis clypeo tueretur: unde factum est, ut quae per Pontificem , et Ecclesiastici fori judices adhibenda erant gliscenti malo remedia, ea non satis expedi ia essent, et tardius procederent. Lu­therus autem Carnium quoque Imperatorem ten- tavit circumvenire , eique persvadere , se sine causa , et nullo merito suo insectationes susiitie- Tomu/us V. 5 re,

Next

/
Oldalképek
Tartalom