Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
4 InstiL Hist. Eccl. Pars V. Lrare, ac in Tureas proficisci avunculi imitatione studuerat. Sunt verba Volaterrani lib. 22. Illud de concilio proximo biennio, ac deinceps singulis trienniis habendo erat positum a Cardinalibus post mortem Alexandri VI. electuris novum Pontificem inter capita, ad quae servanda quisque i!-1 lorum se obstrinxerat jure jurando, si Pontifex eligeretur. Consilium de concilio habendo ad mo- res,; et disciplinam, quae nimis collapsa erant, instauranda, bonum, et salutare fuit, sed cassum qtioad ligandum futurum Pontificem. Quod jam antea etiam lentatum cum fuisset, Innocentius VI. (Supra Part. IV. §. 27.) statuerat decreto suo fore semper irritum , atque inane. Romanus Pontifex a Christo plenam potestatem accepit regendae Ecclesiae, ut est definitum in Concilio Florentino. Hancne igitur Pontificis plenam potestatem poterunt Cardinales circumscribere, quae illi data a Christo est ? Hoc vero iidem iterum facere ausi sunt Pio III. mortuo , congregati ad eligendum Pontificem : .sed quod idem ansam eti- ám praebuit schismati , dum jus indicendae , et convocandae Synodi, quod proprium est Romani Pontificis , Cardinales invasissent, eo praetextu , quia ille hoc facere neglexerit quasi contra fidem, a se datam ante sui electionem. Id, quod deinde adhuc distinctius videbimus. Pio III. in Pontificatu successit Julianus Ru- vereus Cardinalis Sixti IV. nepos, assumpto nomine Julii II. Non deerant, qui dicerent, illum hoc nomen sibi sumpsisse non ab Julio I. Papa, verum ab Julio Caesare, qui jam tunc spiraverit illum martern, quem ostendit in suo deinde Pontificatu, quippe qui nimium perstrepuerit armis. Quod magis ingeniose , quam vere dictum putandum est: