Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. Xri. usque ad Seo. XIX. 5 est: sed neque habet aliquem certum auctorem. Veneti post obitum Alexandri VI. Ariminum, Faventiam , pluraque oppida ex Patrimonio S. Petri occupaverant. Julius ista repetiit. Non tantum vero nihil impetravit, sed Veneti, etiam Faventiam novis propugnaculis instruendo, ad resistendum se compararunt. Julius recurrit ad Maxi- milianum Regem Eomanorum , et Ludovicum XII. Regem Galliae, petiitque, ut more suo pristino adessent , et curam susciperent Romanae Ecclesiae. Eo magis pronum utrumque habuit, quod sua etiam studuerint recuperare, quae ex eorum terris erant per Venetos decerpta , perinde ut hoc fecerant in terris Pontificiis. Quorum potentiam veriti Veneti complura Romano Pontifici restituerunt, et cum eo in gratiam redierunt. Accidit postea, ut Genuenses adversum Gal- los, in quorum fidem se non multo ante contulerant, rebellaverint dejectis Genuae Regiis insignibus, Gallisque ejectis ex urbe. Ad hos coercendos Rex ipse cum magno exercitu adventabat in Italiam. Regis ipsius adventus , et tantus exercitus suspicionem injecerant Julio Pontifici majora ipsum moliri, nec tantum de Genuensi- bus sub suam potestatem revocandis, cogitare, sed etiam de subjuganda sibi tota Italia, eoque macis adductus in hanc suspicionem est, quod Rex Galliae jam etiam Pontifici svasisset, ut si Maximilia- nus vellet venire in Italiam, et peteret Imperialem coronam sibi imponi, hunc nequidem Romam admitteret. Quo audito Maximilianus graviter commotus , adversus Galliae Regem , conventum totius Imperii Constantiae celebravit, universique Germaniae Principes suas ei omnes vires , atque opes adversus Gallum pollipitisunt. Romam cum deinde Ma-