Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
gvi debebat, eo magis accensa sit. Hunc vero expetiit Fridericus Elector certe non absque consilio ipsius Lutheri. Quam vero ejusdem Cajeta- ni secum agendi ratione Lutherus contentus fuerit , en ipsius verba ad Cajetanum, postquam ab eo dimissus fuisset in epistola ad eundem Cajeta- num, quae exstat tomo i. Oper. Lutheri : Tanta est, ait, tua simul humanitas, et prudentia, qua vi- deo tuatn Reverendissim ani Paternitatem non mea, sed me quaerere , cum potuisses sola potestate in me dominari. Itaque jam timor meus sensim transit, imo mutatus est in singularem erga Reverendissimam Paternitatem tuam amorem , et veram, filialemque reverentiam. Hoc solum modo enm in finem proferendum mihi duxi, unde appareret, nihil non consulto actum esse, dum haec inquisitio commissa esset Cajetano , nec ab hoc actum quidquam, quo Lutherus magis irritatus fuisset. Neque tamen hac tanta moderatione, et man- svetudine Cajetanus quidquam profecerat. Nam Lutherus monitus a Cajetano paterne, et amanter, ut desisteret a suis sententiis , respondit, esse has sanas , veras , et Catholicas , nec ad revocationem se compelli posse non auditum, neque convictum : se paratum ad rationem dictorum reddendam, et ad respondendum etiam scripto. Concessit Cajetanus. Itaque altera die prolixum ei commentarium obtulit, quo suas assertiones defensum ibat. Ostendit vero Cajetanus Luthero, haec nonnisi contorta sophismata esse, et fallaces conclusiones, etiam nunc totus in eo, ut amanlis- simis verbis hominem ad frugem revocaret, sed incassum. Misit deinde literas ad Fridericum, declaravitque sententias Lutheri ejusmodi esse, quae 5o Instit. Hist. Eccles. Pars H.