Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XEI. usque ad Sec. XfX. 5l quae sustineri non possint, fu turumque citra omne dubium , ut Romae damnentur. Fridericus has literas misit ad Lutherum : qui blanditiis, et pre­cibus illum induxit, ut suum ei sponderet patro­cinium. Quod simul atque ei promissum ab illo est, Lutherus a Summo Pontifice quasi non recte consulto, et a delegatis ab eo judicibus, cunctis- que sententiis, censuris, et poenis ab iis ferendis, ac decernendis ad futurum Concilium legitime , et in loco tuto congregandum provocavit, et ap­pellavit. Tom. i. Oper. Lutheri. Friderico Electori Leo Papa auream Rosam misit per Carolum Miltitium, intimum suum Cu­bicularium. Hanc Romanus Pontifex quotannis Dominica quarta Quadragesimae Lcetare solet ritu solenni benedicere, quam manu etiam gestat eun­do ad Capellam, et ex ea redeundo comitantibus Cardinalibus ac deinde ofifert, et donat magno alicui Principi. Miltitius occasionem nactus agen­di cum Luthero, svasit ei et ipse, ut se morige­rum praeberet, eoque deduxit , ut ad Summum Pontificem literas iterum dederit, ita scribens : Beatissime Pater, coram Deo, et tota creatura sua testor , me neque voluisse, neque hodie velle Ecclesias Romance, ac Reatitudinis tuce potesta­tem ullo modo tangere, aut quacumque versutia demoliri. Quin plenissime confiteor: hujus Eccle- sice potestatem esse super omnia, nec ei praefe­rendum quidquam sibe in ccelo , sive in terra prceter unum Jesum Christum Dojninum omni­um. Attamen perstitit etiam nunc in negando , se suas assertiones revocaturum ; dicens, hanc non esse possibilem, praeterea inutilem, et quae cede­ret in dedecus ipsius etiam Romanae Ecclesiae. Lutheri Oper, tom, Edit. TV it Lem. pag. s35.

Next

/
Oldalképek
Tartalom