Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

25 A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. x- 1 nonaginta: quas Wittembergae affixerat ad valvas Ecclesiae, ut legi possent ab omnibus, easdemque sparsit per universam Germaniam: et paulo post denuo alias similes propositiones quinquaginta vul­gaverat. His autem Tetzellius, cujus jam facta mentio est, suas opposuit assertiones, insurrexeruntque statim in Lutherum permulti etiam alii, errorum­que arguerunt ejus propositiones. In bis, cum sibi propositum habuisset, impugnare Indulgen­tias , quasi officerent doctrinae orthodoxae de Sa­tisfactione; tamen ipse asseruerat non aliud requi­ri ad obtinendam peccatorum veniam a Deo nec tantum quoad culpam, verum etiam temporalem poenam, quam fiduciam de obtenta venia, ipsius doloris etiam de offenso Deo per peccata remota necessitate: et quod in Indulgentias falso contu­lit , quasi per eas tolleretur satisfactio , hujusque obligatio; hoc ipse ex vero fecit, ponendo solam fiduciam, qua remittantur peccata. Quin ipsum etiam Sacramentum poenitentiae penitus sustulit. Ejus enim ista etiam erat assertio : Solam fidem in Christum esse, quae peccatorem justificet, ab eo, qui fidem habet, virtutem Sacramenti percipi sine absolutione facta per Sacerdotem. Ejusdem Lu­theri etiam erat: Crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quidquid sit de contritio­ne: omnia in eo consistunt, ut sine haesitatione eredas te absolutum esse. Nec tantum opera sa­tisfactionis amovit a Sacramento poenitentiae, sed etiam generaliter de omnibus pietatis operibus, et studio pie vivendi istud ejusdem Lutheri effatum fuit: Eum, qui credit pervenire ad gratiam faci­endo , quod in se est, peccatum peccato cumulat: solus ille justus est, qui sine opere multum cre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom