Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. QJ tio ad Concilium generale fieri nequeat. Si qui, cient Gallos recentiores, Jansenismo imbutos, secuti sunt etiam alii quoad sententiam eminentiae Conciliorum supra Papam, ita etiam defensitant secundum hos Lateranense lioc Concilium non fuisse generale, aliter neque ipsi facere possunt ob eamdem causam, quae etiam Gallos huc adegit. Non eo minus tamen, nisi sustulerint argumenta, quae docent , lioc Lateranense fuisse generale Concilium , manebit semper , ut quemadmodum Gallis, ita etiam ipsis dici possit , Concilium Lateranense Y. non est generale, et oecumenieum, quia vos ejusmodi fuisse, non vultis. 5. Initia Lutheri. Insurgit adversus Indulgentias. Quas quamvis appetiisset praetendendo, per has subverti satisfactionem, quam sibi adjunctam habere debeat poenitentia; tamen ipse hanc satisfactionem ex vero sustulit. Leo X. Ecclesiae Vaticanae, quam Julius II. aedificare inceperat, fabricam continuans, videns- que suppetiis, etiam aliunde conquisitis , opus fore ad lianc perficiendam ea cum amplitudine et magnificentia, quam Romanae Ecclesiae exigeret dignitas, atque eminentia, Indulgentias proposuit, quas ii consequerentur, qui suis subsidiis eamdem adjuvissent fabricam. Negotio liuic in Germania Leo praefecerat Albertum Arcliiepiscopum Moguntinum. Is vero promulgationem Indulgentiarum , et collectionem subsidiorum commiserat Fratribus Ordinis Praedicatorum, quorum, praecipuus erat Joannes Tetzellius, Quaesitor Fidei per eamdem Germaniam. His solis esse istud co-