Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
22 Instit, Hist. Eccl. Pars V. abjurare, ac Lateranensi huic , tamquam vero, indubitato, unico, et oecumenico concilio ad haerere. Id , quod jam supra huius Partis (Jjpho 2. demonstratum est. Idem fecerunt Episcopi Galliae per suos Procuratores, in suis literis ad Leonem Papam. Apud Raynald. ad a. i5i4. num. 7. Re- centiores igitur tantum Galli hinc recesserunt. Suone autem recessu efficere potuerunt, ut quod fuit generale et oecumenicuin concilium , jam idem non maneret? Quando Jansenismus, de quo postea adhuc succedet narratio, in Gallia exortus est, ii, qui huic erant addicti, cum diversa effugia quaesivissent adversus decreta Romani Pontificis, quibus premebantur , demum ab hujus sententia appellarunt etiam ad generale Concilium. Quae appellatio omnino locum haberet, si generale concilium potestate emineret supra Papam. Hoc autem a Easileensibus acceptum Conventus Gallicanus Bituricensis, adoptaverat, et Sanctio Pragmatica ratum habuerat. Haec a Concilio hoc Lateranensi Bituricensis sanctio damnata est, atque omnia in ea contenta. Damnatio istius sanctionis , qua Romanus Pontifex ponitur infra generale Concilium, non sinit appellationem fieri a sententia Romani Pontificis ad generale concilium, quod jam etiam per Constantiense Concilium, ut taceam plura etiam edicta de hoc Romanorum Pontificum , jam alias a me memorata, damnatum est. Ut igitur Galli recentiores hunc damnationis laqueum evitarent, saltem in speciem ; delapsi sunt eo , ut negarent, Lateranense fuisse generale Concilium, atque sic ponendo Concilium generale supra Popam, possent habere , quo niterentur, qualecumque hoc fulcrum esset, ne si damnati essent a Romano Pontifice, videri possent ejusmodi percussi sententia, a qua appellatio