Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ciliis. Nam in Concilio Constantinopolitano VIII. quod seculo nono habitum est contra Photium , non erant plures, quam centum et novem Episco­pi. Summa cum consensione idem concilium susceptum est ab omnibus regnis, et provinciis Catholicis. Qua de re sic est in Bulla Leonis, qua Concilii acta, et staetuta confirmavit: Charissimus namque in Christo filius noster Maximilianus, in Imperatorem electus , Julii praedecessoris, no­stro vero tempore clarae memoriae Ludovicus Fran­corum Rex, et ceteri Reges, et Principes Chri­stiani summo cum omnium gaudio Lateranensi Concilio, in Spiritu sancto legitime congregato, adhaeserunt, ac Pisanum conciliabulum, per quos­dam nullam auctoritatem habentes indictum , et per eumdem Julium praedecessorem damnatum juxta ipsius Julii praedecessoris sententiam pro da­mnato habuerunt. Etiam Castella, Aragónia, Sar­dinia, utraque Sicilia, Anglia, Dania, Norvégia, Scotia una cum Italia , et Hungária Lateranensi concilio, missis oratoribus, adhaesere apud Ray- n aid um ad a. l5l2. num. 53. Memorat autem hocce loco qui et unde Oratores advenerint spa­tio temporis, quod intercessit inter secundam, et tertiam Concilii sessionem. Nam deinde etiam adhuc ab Emmanuele Lusitaniae , et Sigismundo Poloniae Rege missos esse ad hoc concilium orato­res testantur ejusdem Concilii Acta. Attamen Galli postea negarunt fuisse hoc ge­nerale concilium. Nam anteriores, et eos qui aetate istius Concilii vixerunt, non ita sensisse vel hinc manifestum fit, quod Ludovicus Piex Galliae per legatos, quos ad Leonem Papam mi­serat, professus sit, se a praetenso concilio, quod Pisis erat habitum, penitus recedere, illudque se A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 21

Next

/
Oldalképek
Tartalom