Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

fio Instit. Hist. Eccles. Pars. E. dignum: per Concordatum autem, hoc multo ex­peditius, consentiente etiam Rege, potuerit fa­cere. Hac ratione submovebantur plura etiam alia, quae contingebant in electionibus, illudque maxime, quod cum jus jurandum praemitterent electores de digniore a se eligendo , tamen acti metu Regis ei suffragium dedissent, quem Rex voluisset eligi, etiamsi indignum scirent. Quam- obrem ipse etiam Petrus de Marea lib. 6. cap. 9. de Concord. Sacerd. et Imp. 'illi electioni priori anteposuit nominationem Ptegiam, statutam per Concordatum. Electiones sane Capitulorum am­bitu fiebant, inquit, eisque perscepe vim infere­bant Regum preces a Pragmatica sanctione ap­probatae. Hac etiam ratione viam praeclusam es­se ambitioni, et simoniae, et finem impositum li­tibus , quae in Romana curia excitatae prius sint ingentibus sumptibus, ut electionum nuliitas di­scuteretur. Die 16. Mart. i5i7. ultima habita est sessio ad ea, quae prius acta erant, et decisa, confirmanda. ■ $• 4­Concilium Lateranense E. pollet auctoritate Con­cilii generalis, et oecumenici. Concilium hoc Lateranense V. et generaliter inr dictum fuit, atque convocatum ab Julio Papa, ac de­inde, dum jam ageretur, ipsum se generale semper professum est. Huic praesedit ipse Romanus Ponti­fex, primum Julius, deinde Leo. ConveneruntEpi- scopi 114. et ia quibusdam sessionibus affuerunt etiam aliquantulo plures. Quo numere Episcopo­rum major nec in aliis omnibus erat generalibus con­cili-

Next

/
Oldalképek
Tartalom