Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

neret vacans beneficium ; sin minus, Regi relictum, erat, alium intra menses tres nominare, secuä ipse Romanus Pontifex provideret. Provisio et­iam asserta est eidem Romano Pontifici, ad bene­ficia vacantia in curia Römana, hoc est, eorum, quos profectos Romam , ibi contigit morte dece­dere. In conventis et illud fuit, ut eorum, qui ad beneficia nominarentur tertia pars esset, ut minimum gradu Doctorali insignitorum Theolo­giae , vel Juris Ecclesiastici. Cetera spectabant in hoc Concordato ad Appellationes, ne fierent, ad ultimum judicem, praetermisso medio nisi in summis causis ; ad poenam excommunicationis , et interdicti: ne loca interdicto afficerentur, nisi eorum domini, vel magistratus huic causam de­dissent ; excommunicatos solummodo eos esse vi­tandos qui publice denunciati, et manifesti essent: et praeter haec quaedam alia. Hoc Concordatum non omnibus placuit Gal­lis , eique obstrepebant Senatus Regius, quod Parlamentum Galli vocant, Universitas Parisiensis, nec non plures Episcopi. Querabantur libertate eligendorum Episcoporum, quam possederint jure antiquissimo, spoliata esse Collegia Canonicorum : et siquidem etiam ipse Romanus Pontifex creare­tur per electionem Cardinalium, cur non idem, ipsis relinqueretur quoad Episcopos ? At vero Leonem ista ipsa electio, quae vigebat in Gallia, movit ad hanc rationem nominandi Episcopos, constitutam per Concordatum. Erat enim haec electio solo nomine, nulla re: cum jam in hac etiam semper Rex ipse daret Canonicis, quem deberent eligere; ac deinde Pontifici proponere­tur velut canonice electus, minusque facile esset eidem Pontifici hunc rejicere, etiamsi videret in­,3 * , di­A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom