Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Anglia: qui vero illins legatos nequidem hac de re audire voluit. Re ab Rege Galliae non obtenta , üdém legati ad Germaniae Principes profecti sunt ob eamdem causam. Ex his etiam ii, qui Protestantes erant, quamvis sibi gratulati essent, Henricum ab Romani Pontificis obedientia descivisse, improbabant tamen, et suam displicentiam ostenderant, quod Henricus suae ab Romano Pontifice defectionis causam in tam turpi re constituisset , nec ullo modo persvaderi ab legatis iis potuit, ut factum approbarent. Quae res Henricum vehementer offenderat, fecitque, ne Henricus, ut Sandero perhibente, credebatur faclurus fuisse, pa^m ad sectam Lutheranorum transiret. Etiam Calvinus Comment, in Amos. Henrici primatum, quem sibi sumpserat Ecclesiasticum, oppugnavit. Formulam etiam juris jurandi praescripserat Henricus Clericis omnibus, et magistratibus, quo se obstringerent ad confitendum, illius cum Bo- lena nuptias esse factas legitime, illumque esse supremum Ecclesiae Anglicanae caput, nec ullam obedientiam Romano Pontifici se exhibituros, aut illius excommunicationem curaturos. Joannes Fischer Episcopus Roffensis, et Thomas Morus regni Cancellarius huic formulae renuerunt subscribere. Quibus cum in argumentum subscriptionis auctoritas totius Regii Senatus, quo consentiente, et probante condita esset haec formula, allata fuisset, Morus, Siy solus ait, me opponerem, me deceptum crederem: dum autem mihi supremum Angliáé Consilium adversatur , pro me militat universa Ecclesia, quae est supremum Christianorum Consilium. Apud Sanderum. Ambo conjecti sunt in Carceres, et post squalores mensium qual5a, Institut. Hist. EccL Pars É