Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XHI. usque ad Sec. XIX. i35 quatuordecim in carcere gladio percussi sunt. Pro liberatione Joannis Fischer egerat Franciscus I. Hex Galliae a Paulo III. Romano Pontifice rogatus. Nihil tamen obtinere ab Henrico potuit. De hujus supplicio sic scribit Sanderus lib. i. c. i53. Ad decimum Calend. Julias Joannes Fische- rus Episcopus Roffensis , quo nihil aut doctius, aut sanctius Anglia protulit, paene jam decrepit ce aetatis ad judicium primo , deinde , quod Henrid Primatum Ecclesiasticum nollet confiteri, ad mortem producitur. Qui simul ac scenam , in equa gloriosum certamen consummaturus erat, e longe conspexisset, abjecto , quo senex nixus est baculo , E ja , inquit, pedes , officium facite, parum jam itineris restat. Constitutus autem in loco martyrii, sublevatis in caelum oculis, Te Deum , inquit , laudamus, te Dominum coniite- mur: quem hymnum ubi totum absolvisset, cervices securi subjecit, animam Deo reddidit, justitiae coronam accepit. Caput hastili affixum, et in ponte Londinensi omnium oculis expositum, quo diutius ibi suspensum manebat, eo magis floruisse , ac venerabilius factum esse dicitur: ob quam causam loco amotum traditur. Idem de Capite Fischeri habetCochlaeusad a. i535. in Actis Lutheri. In alios, eosque permultos, maxime ex Ordinibus Religiosorum, ob eamdem causam saevitum est adhuc crudelius. Primum laqueo constricto collo appensi ad furcam sunt eousque, donec incepissent deficere; deinde demissis carnifex gladio pectus aperuit; et viscera evulsa in spirantium adhuc oculis cremavit Aliquamdiu Rex solus peragebat omnia munia sui Papatus, Regii tamen Consilii adjutorio. Deinde ad imitationem Episcoporum, qui Vicarios sibi adjungunt ad gubernanda negotia Ecclesiastica, ipse quoque Thomam /