Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. i51 Pontifici Romano in perpetuum adimeretur, reus-' que perduellionis fielet, si quis deinceps quid-» piam honoris , vel auctoritatis Sedi Apostolicae detulisset; Anglicanae vero Ecclesiae summum in terris caput, solus Rex ut haberetur, cujusque solius sit plenissima auctoritate omnes abusus emendare, errores, atque haereses damnare: quin ipsum nomen Papae etiam Henrico collatum fuit: quo assumpto edixit, ne quis ullum Romanum Pontificem Papam vocaret, sed solummodo Episcopum, idque tanta cum acerbitate, ut capitis poena in eum decerneretur, in cujus libro nomen Papae reperiretur non deletum. Itaque in calendariis, in libris Patrum, et Theologorum, et per totum Jus canonicum Papae vocabulum litura delebatur , vel obducebatur: quin etiam in fronte Operum SS. Cypriani, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Leonis , Gregorii , Prosperi, ac aliorum Ecclesiae luminum , singuli adscribere coacti sunt, si quid in his Operibus inesset, quod Romani Pontificis Primatum tueretur, aut confirmaret, se illi verbo, sententiae jam nunc renuncia- re, nec tanti criminis velle reos esse, ut quibusvis Patribus , aut Doctoribus ea in re assentian- tur. Omnis etiam communicatio per literas cum Romano Pontifice, ejusque ministris sub poena laesae majestatis fuit prohibita. In litaniis praeterea , et omnibus precibus tam publice, quam privatim factis, in locum petitionis illius, quae a Christi fidelibus pro Domno Apostolico per universum orbem fieri solet, Henricus haec verba impia apponi, imprimique praecepit: Ab Episcopi Romani tyrannide , et detestandis enormitatibus liberci nos Domine. Quaesivit Henricus etiam Franciscum I. Regem Galliae inducere ad idem faciendum in regno suo, quod ipse fecerat in