Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
124 Lisi it. Hist. Eccl. Pars E. etiam cavere volebat, ne Carolus Imperator ofien- deretur , cujus matertera erat Catharina. Judicium hujus rei Pontifex delegavit Laurentio Campe- gio, et Thomae Yolsaeo Cardinalibus , idque ut institueretur in Anglia. At vero Regina exceperat contra hos judices, qui ambo Regi Henrico obstricti essent ejus beneficio, quorum alter Archi- episcopus Eboracensis in Anglia esset, alter Saris- beriensem Episcopatum per eum obtinuisset pariter in Anglia , declaravitque se nullius nisi ipsius Romani Pontificis judicium subituram. Idem fuit petitum a Carolo Imp. et Ferdinando I. Caroli fratre Rege Hungáriáé. His de causis Pontifex judicium ad se revocavit. Nihil dubitabat Henri- cus , si hoc judicium Romae perageretur, fore, ut matrimonium comprobetur, atque sibi nnj^tiae, quas anhelabat, negentur. Quamobrem edictum fecit, quo Richardi II. qui, seculo i4. ad finem vergente, regnavit in Anglia, decretum instauravit, quo erat inhibitum, in quacunque causa, vel negotio ire Romam'ad AjDOStolicam Sedem, atque hinc petere causae decisionem, aut quidcun- que aliud: atque hoc Richardi decretum obtendit, quominus sineret hanc etiam causam deferri Romam, Sed duabus Universitatibns in Anglia, Oxoniensi, et Cantabrigiensi dedit negotium sententiam ferendi de suo matrimonio, an legitimum sit, et valeat, nec ne. Hoc exquisivit insuper a Parisiensi Universitate, multisque aliis in Germania, Hispania, Belgio, atque in ipsa etiam sitis Italia, munificus summopere in Doctores, laturos judicium, qui se illius auro vinci siverunt. Universitates Anglicanae, et Parisiensis judicium, quale Henricus voluit, de ejus matrimonio tulerunt, ceterae omnes contrarium. Quae in favorem Henriéi Uuiversitates sententiam tulerunt, sumpserunt im-