Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 125 impedimentum ex affinitate, velut statutum lege Divina, cujus proinde solutio legis sit supra potestatem Papse. Hoc vero solummodo affirmarunt, nullo modo autem probaverunt. Imo Scripturam sibi refragantem habuerunt. Nam in Veteri testamento non tantum affinitas non erat impedimentum matrimonii, quandoquidem etiam Jacob Patriarcha cum Liam jam cognovisset, et sumpsis- tet uxorem, Rachelem Lise sororem , et affinem suam duxerit Gen. 29. v. 28. sed etiam dum quispiam mortuus esset sine liberis, hujus uxorem frater mortui debebat sibi sumere uxorem etiam e lege, a Deo constituta per Mojsem. Deut. 25. v. 5. In Novo autem testamento nihil est de affinitate sive in unam, sive alteram partem. Hi ergo Doctores, qui hoc judicium tulerunt, quasi nixi Scriptura, non magni Theologi fuerunt, nisi forte scientiae eorum Theologicae , quam habuerint , in hoc casu tantum praeponderasset aurum. Henrico autem sententia, quam hae Universitates secundum ipsius voluntatem tulerant, in comparatione cum reliquis, quae contrarie judicaverant , fuit decretoria: aususque est jactare, hanc Romani Pontificis futuram inscitiam, si suum matrimonium haberet pro legitime inito: jamque se , dicebat, Pontificem terrere volens, dedisse operam, ut ipsius potestatem restringat, et coerceat. Quod jam antiquitus fuit in proverbio, malum consilium consultori pessimum, id nunc etiam accidit. Volsaeum poenitere coepit ejus, quod egerat Henrico insusurrando, ipsius non stare cum Catharina matrimonium, et Romam miserat ,li- teras ad explorandam quoad hoc mentem Romani Pontificis. Id, cum rescitum fuisset, tamquam