Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
120 Institut. Hist. Eccles. Pars H. Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam, qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadit. Res, quae de Helmstadiensibus dicta est, potest legi apud Kettel Decad. 5. pag. 4go. et apud Auctor. Theatri Europ. torn. 18. pag. i55. Fabri Staats Kanzley tóm. íq.pag. 176. Henricus Rex fidem Catholicam professus, pacatos, morigeros, et Majestatis suae reverentes habuit Catholicos, sed non Calvinianos, qui pergebant etiam adversus hunc tumultuari, et seditiones moliri. Ad civile bellum praepediendum , et pacem regno procurandam edictum fecit, quod Nannetense vocatur, a. i5g8. quo libertatem suae religionis exercendae ipsis concessit. At vero, qui hoc beneficio jam etiam antea affecti aliquoties, numquam quieti manere poterant , ab his istud neque nunc sperandum erat. Cum turbas identidem fecissent, et seditiones conflassent , Ludo- vicus XIY. Rex Galliae finem his facere statuit, remque perfecit a. i685. Erant ab hoc ipsis etiam armis jam coerciti aliquoties. Cum res per vim non bene ipsis successisset, tamen lingvas suas, et calamos armarunt adhuc adversus Catholicam Religionem, hancque lacerabant probrosis et concionibus suis , et contumeliosis, conviciosisque libris , quos in vulgum ediderunt, et sparserunt. Stabat adhuc Nannetense edictum : sed nunc illud sufferre constituit, quod non tantum violenter etiam ab ipsis extortum esset, verum etiam jam per seipsos sustulerint non manendo in conditionibus , sub quibus per illud edictum libertatem suae religionis obtinuerant. Militem per totum regnum Rex distribuit> et praesidia disposuit 3 tumque edictum suum publicavit, quo Nanne-