Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
nelense abrogavit, atque una libertatem religionis ipsis, eo edicto datam, sustulit, omneque hujus exercitium interdixit. Poenam exilii decrevit in eorum ministros , quos eo tempore habebant, poenam vero triremium, in eos, si qui deinceps ausi fuissent hocce ministrorum munere apud eos fungi. Iis, autem, qui ex ministris redirent ad Religionem Catholicam , pensiones, et subsidia vitae largissima constituit, quibus etiam eorum uxores fruerentur, si ipsi praemortui essent. Iisdem Hugonotis ademit omnia templa, et scholas: eorumque proles debebant ritu Catholico baptizari , cautum vero, ne adultis, si sponte transire ad Religionem Catholicam nollent, vis aliqua inferretur , aut quidpiam molestiae fieret. Ne autem regnum attenuaretur, si emigrassent, resque suas exportassent, emigratio inhibiti* severe ipsis est. Non eo minus tamen clam, et occulte ad centum illorum millia ex Gallia excesserunt in Angliám, Belgium, Helvetiam, aliasque regiones ubi suam religionem possent cum libertate exercere. Reliqui ad vicies centena millia in regno manentes, maximam partem etiam ad Religionem Catholicam reversi sunt, etiam si non omnes sincere , et solummodo in speciem invitati praemiis, quae ab Rege iis , qui converterentur, erant promissa , et constituta. Idem fecit Ludovicus XIV. erga Protestantes in Alsatia , dum hanc post tri- cennale bellum, propter Religionem in Germania gestum , pace Monasteriensi obtinuisset. Hode Vie de Louis XIV, Calmet in Hist. Univers, A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 12I