Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. ii3 ruinam inclinare: quamobrem a se statutum esse , ut nullus deinceps alterius religionis, quam Catholicae in toto regno usus esset, addita capitis, et bonorum proscriptionis poena , revocatisque anterioribus edictis, quibus usus novae religionis concessus erat , atque mensis spatio praestituto ministris Calvinianae religionis, ceteris, mensium sex, intra quod si redire ad Ecclesiae Catholicae gremium nollent, regno excederent. Interea cum iterum a. 3 587. seditionem fecissent, ita ut Regis etiam vita in discrimen venerit, tamen Rex in seditiosos et rebelles jam toties, nihil gravius constituit, sed solummodo Rothomagi a. i588. die 19. Julii decretum fecit, ut si Regem absque mascula prole mori contingeret, ne ex Principibus ei succederet haereticus vel haereseos fautor, et de Catholica Religione firmiter in regno tenenda, et luenda : quod Henoticon fuit appellatum ab Ordinum regni cum Piege conspiratione ad hoc statutum servandum. Nam Graecum ',vóa significat coire in unum: Jam a. 1576. Catholici in Gallia au hoc se se confoederaverant. Postquam autem in publico etiam regni conventu idem sancitum fuisset , atque ad hoc servandum jure jurando omnes se se obstrinxissent, Confoederati hanc sanctionem pro Cardinali constitutione, ac lege haberi voluerunt. Contradixerunt vero Hugono- tae, quod ipsi ei conventui non adfuissent, et nequidem ad hunc vocati essent. Itaque adversus hunc conventum Catholicorum Henricus Navarrae Rex Rupellis omnium Ecclesiarum Protestantium conciliabulum celebra\it eodem anno 1588. ubi isti quoque se obfirma- runt ad suam sectam defendendam etiar.. cum profusione ipsius vitae, et sangvinis. Hinc nihil erat Tomulus y. 8 pro-«