Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
pronius, quam ut Lelkim Galliae funestissimum exardesceret in perniciem totius regni, si quid vi attentatum esset adversus. Protestantes. Hoc metuens Rex supersedit ab armis, tametsi urgeretur a Confoederatis ad ea capienda, vi illius suae confoederationis adversum Protestantes, malequo audiret, et velut foedi fragus, perjurus, fautorque haereticorum traduceretur, atque etiam iidemCon- foederati adversus eum armis pararent insurgere. Inter hos tumultus e vita Henricus Rex excessit a. i58g. die i- Augusti dum ad oppidum S. Clodoaldi castra stativa habuisset, Luleliamque Parisiorum ire parasset, quae et ipsa adversus eum rebellaverat. In Guisios haec suspicio tantae conspirationis collata fuit, qui sub praetextu fervoris Religionis, et facti moderatores Regni, opibusque invalescentes affectaverint ipsum etiam regnum, adeo, ut Rex duos Guisios, quorum alter etiam Cardinalis dignitate praeditus erat, et Borbonium itidem Cardinalem per sicarios occidi jusserit, nullo judicio prius habito , ex solaque suspicione, quin illa vel postea confirmari potuisset. Occisus vero Henricus est per immane scelus cujusdam, qui mentiens se quidpiam habere arcani, quod nemini dicturus sit, quam Regi, cum admissus fuisset, cultrum ei infixit ad ventrem, quo ex vulnere altero die mortuus est. Ex familia S. Dominici fuit, quantum ad vestitum attinebat, et Jacobi Clementis nomen sibi esse dicebat. Ministri, qui ad fores assistebant, clamore Regis audito , cum irrupissent, percussorem multis vulneribus occiderunt, et per fenestram in plateam ejecerunt. Non fuit autem iste vere Dominicam:® , sed qui Jacobum Clementem Domini- cainim occiderit, hujusque vestibus se induerit, atIl4 Institut. Hist. Heel. Pars V.