Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

112 Institui. Hist. Eccl. Pars V. Calvinus asseruerit? qui etiam Genevensem Ma­gistratum impulerit ad sumendum supplicium de Michaele Serveto, cum primum Anabaptista , de­inde Sacramentarius factus etiam hinc descivisset, et in Socinisniamum delapsus esset. Quamvis ve­ro Carolus Rex in eo quod in Hugonolas egit, non causam spectaverit Religionis; tamen quoni­am per hoc consultum esset ipsi etiam Religioni, ejusque tranquillitati, Pontifex Romanus Grego­rius XIII. numos etiam cudi jusserat Romae ad rem hanc, a Carolo Rege gestam , tradendam memoriae. Dici non potest, quantopere Prote- stantes insectentur has Parisienses nuptias , et damnent. Demonstratum est paulo ante §. 15. et 16. qualia, et quanta Hugonotae egerint adversus Catholicos in Gallia, quomodo in hos saevierint more Circumcellionum ex Donatistarum secla per solam eifraenem audaciam: nec tamen ideo eos carpunt. Scilicet illud aequum erat, hoc iniquum quod ad ipsos puniendos, et coercendos actum a Rege Galliae est. Neque tamen Hugonotae, quamvis sic habili in Nuptiis Parisiensibus, destiterunt. Jam enim anno post has nuptias altero bellum iterum in­struxerunt, ipsumque etiam Carolum Regem com­prehendere voluerunt. Ne nunc quidem res ipsis juxta voluntatem cesserant, et de iis, qui au­ctores fuerunt seditionis , supplicium sumptum est. Idem factum est a. i5y5, et iBjg. Carolo IX. anno lß'ji. mortuo in regno successerat Hen- ricus III. illius frater. Hic post has iteratas re­belliones a. i585. edictum fecit istud. Explora­tum se habere, divisos in Religione populos in civilibus negotiis non facile convenire, omne ve­ro regnum juxta Dei verbum in se divisum, ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom