Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

iniquum , si Rex de perduellibus sumat supplici­um : nec quia clandestino consilio id egit, minus debet valere , quam dum belli dux hosti consilia sua occultat, ut eum opprimat , cujus victoria quoque gloriosior est , si hanc reportet sine ja­ctura suorum. Id, quod in Caroli Regis hocce contra Hugonotas consilio etiam erat. Quibus hoc minus probabatur, censuerunt, Religionem Chri­stianam, utpote mansvetudinis magistram, abhor­rere a sui defensione cum adversariorum sangvi- ne. Non habuit autem hunc finem Religionis in hoc suo facto Carolus Rex, qui Hugonotis, etiam postquam eos adversum se rebellantes, et sibi ar­ma inferentes in omnibus conflictibus semper su- perasset; liberum Religionis exercitium concesse­rat , et ad aequalitatem omnium jurium civilium cum Catholicis posuerat. Quia vero ab his spera­re non licebat, ut, qui venia sibi toties concessa, imo etiam beneficiis affecti identidem adversus Regem rebellassent, atque hunc regno spoliare voluissent, satisne causas fuit, ut Rex posset anim­advertere in Hugonotas ? Etiamsi sola Religio, ejusque defensio contra Hugonotas, caede, at­que sangvine bacchantes in Catholicos , nulla ab his injuria accepta, atque horum Ecclesias , efc omnia quae his sunt sanctissima profanantes, et conculcantes, Regem movisset, ut ultionem su­meret ; tamen nulla injustitia fuisset, siquidem ad Regum munus spectet, Religionem tueri, etiam animadvertendo in eos, qui eam moliuntur corrumpere, atque aliis eripere. Hoc argumen­tum jam tractatum est supra Partis III. <jj. 44. ubi actum est de introducta inquisitione in haereticos, et dilucidatum tam testimoniis, quam exemplis, ex ipsis etiam Sacris literis sumptis: quid, quod Principum esse jus* atque officium, ipse etiam Cal­A Sec. XVI. usque ad Sec. XlX. Hl

Next

/
Oldalképek
Tartalom