Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

lio Institut, list. Heel. Pars Ir. deretur dato chirographo , quo periculum , quod metuebat Praefectus , in se recepit. Dicebat eos, quorum caedes erat imperata, suas esse oves, quamvis extra ovile errantes, quorum tamen non­dum. desperatus esset reditus: igitur se non posse permittere ut mactentur. Hugonotae, quotquot erant Lexovii, hoc Episcopi in se animo permo­ti , reversi sunt ad fidem Catholicam, Henricus Navareus, etCondaéus, adducti ad Regem minis non cesserunt, ut renunciarent Calvinianismo : atta­men vitae gratia ipsis facta est, cumque curatum esset, ut instruerentur quid recte esset Religio­nis Christianae, ambo cesserunt, et fidem Catho­licam professi sunt sed haud sincere, quod satis luculenter au is iteratis conspirationibus in patro­cinium Calvinianismi, testatum fecerunt. Henri­cus tamen, quod deinde adhuc declarabitur, quo­modo perfectum sit, agnita veritate, ex animo factus Catholicus est. Hugonotarum in illa cae­de, quie Nuptiae Parisienses solent appellari, su­blata sunt ad quinque, et viginti millia. Thua- nus lib. 5l. in Hist, sui temporis. Davila in Hist. Pellor. Civil. Belleforestius lib. 6. Sarnmarthani Fratres Tom. 2. Gallice Christianas. De Nuptiis his Parisiensibus non omnes aequali­ter senserunt. Ipse Carolus IX. Rex advertens, vo­cari has a multis in reprehensionem, ut subterfu­geret ora hominum, non bene hac de re loquen- tium, primum eam restrusit in Guisios : ubi au­tem se recepit ad suam conscientiam, quae illum erectum esse jusserat, ultro declaravit, factam esse jussu suo ; cumque docuisset, quid molitus Colinius esset, hunc Majestatis reum, etiam Se­natus Regius judicavit, et jure caesum cum cete­ris, utpote, qui cum eo conspiraverint. Non est

Next

/
Oldalképek
Tartalom