Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

beret, cum tamen istis executio illius adversus Hugonotas consilii commissa fuisset. AdColinium e medio tollendum res dirigebatur maxime. Dua­bus diebus ante Colinius, in platea ambulans, sclo- po ex insidiis fuit appetitus, pluribus globis e ne­xato , quorum uno index manus dextrae ei abre- [| ptus est, altero cubitus manus sinistrae graviter sauciatus conscio Rege , sed qui se gesserit, ac si inscius esset. Ubi dies illa praestituta venit, ma- i ne, dum campana more consveto in Ecclesia S. > Germani pulsaretur, quemadmodum erat consti- I tutum, milites undique ex domibus, in quibus 3 erant collocati, eruperunt, gerentes linteolum al­bum in sinistro brachio, et crucem ejusdem colo­I ris assutam pileo, ne quis error inter ipsos milites 5 contingeret. Omnium primo impetus, et irru­ptio in aedes Colinii facta, isque trucidatus est : tum itum in omnes domos est, quae noscebantur Hugonotarum esse, etiam plebe vocata in societa­tem , eorumque caedes patratae. Sub vesperam x ejusdem diei erat signum datum, jubente Rege, ad sistendam caedem: sed ira , qua miles flagra­bat in Hugonotas , et cupiditas praedae, quae illi ) concessa erat, fecerat, ut mandatum non exau- » diretur. Res haec igitur continuata Parisiis est » diebus septeni. Pridie ejus diei , qua caedes Pa- [ risiis incepit, missum ejusdem rei mandatum fuit i in alias etiam urbes, mensesque duos in his du- [ i’avit Hugonotarum, similis ei, quae facta Parisiis > est caedes, idque in tota Gallia , illis tamen ex­ceptis locis, in quibus Clerus perfugium praebuit Hugonotis. Qua in re memorabile inprimis est, quod fecit Joannes Hennuyerius ex Ordine Prae­dicatorum Léxoviensis in Normannia Episcopus. Nam is in tota dioecesi ab praefecto urbis Lexo­viensis petiit, et obtinuit, uti mandatum suspen­de­A Sec. XJ^L usque ad Sec. XIX. 109

Next

/
Oldalképek
Tartalom