Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
A Sec. XF'I. usque ad Sec. XIX. 11 lias convocaverat Concilium Lateranense, ad hunc ipsum praetextum refellendum, docuit, se jam Alexandro VI. fuisse hortatorem concilii habendi: nec a se abjectam esse hanc curam, postquam factus esset Pontifex, sed fuisse obstacula, quominus fieri concilium potuerit. .Tam paulo ante declaratum est, invalida esse omnia promissa a Pontifice ante sui electionem exacta ad ejus circumscribendam potestatem, quae plena est ex Christi instituto. Neque ergo etiam ab Julio aliquid fuit admissum adversus religionen juris jurandi. Tres tantum sessiones istius concilii habitae sunt Pisis. Quidam Gallus cum meretricula in platea rem perpetraverat foedam. Hac indignitate permoti Pisani adversus Gallos, stipatores concilii, insurrexerunt, unde ipsi etiam actores illius, sibi metuentes , in fugam se dederunt, Mediolanum- que migrarunt: ubi conciliabulum continuantes ad Jubum Papam miserunt, qui denunciarent , ut se eorum concilio subjiceret intra dies viginti: quibus evolutis sententiam in eum tulerunt, qua a Pontificali munere ipsum suspenderunt. Nec iidem Mediolani etiam diu consistere potuerunt. Gallicus enim exercitus, cujus fiducia, Mediola^* mim se receperant, pressus ab adversariis, ex Mediolanensi ducatu , quem ante occupaverat in Galliam se retraxerat. Itaque hinc etiam actores concilii denuo post quinque sessiones hic habitas fugam arripuerunt Lugdunum: unde postremo dilapsi sunt. Postquam autem Ludo vicus Galliae Lex Pisanum hoc concilium abjurasset, seque Lateranensi concilio adhaerere, velut legitimo, professus esset, omnes etiam tam Episcopi quam Cardinales Pisani concilii ad Romani Pontificis obe- dientiam redierunt condemnato suo concilio , abjurato schismate, et petita ejus absolutione, usi , de-