Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
12 Ins tit. Hist. Ecetes. Pars H. deprecatore eodem Ludovico Galliae Rege. Id factum est jam post obitum Julii, qui a. i5i2. e vita decessit; et cui altero anno Julianus Medicetis Cardinalis successit assumpto Leonis X. nomine. Ceteris praeiverunt Cardinales, Carvajalus, et Fridericus Sanseverinus, qui ad Leonem, statim ut electus est Pontifex, venerunt in solo vulgari, et ordinario Clericali vestitu, seque ad illius pedes abjecerunt, veniam humiliter petentes. De hoc concilio Pisano supervacaneum foret, quaestionem instituere , fueritne legitimum , et generale, quale jactabant esse, qui illud egerunt. Hoc enim confutarunt etiam perseipsos, qui actores illius erant omnes, quemadmodum demonstratum est. Et tresne Cardinales jus habuerunt illius instituendi? Etiamsi omnes Cardinales hoc fecissent, jure ne istud facere potuissent, atque ipsorum molitio talis vimne habere aliquam potuisset ? Cardinalesne sibi subjectum habent Pontificem , qui a Christo positus est cum plena potestate rector, et pastor universalis Enclesiae? Quid habent Cardinales aliud, quam quod a Pontifice cum ipsis est communicatum? Quorum dignitas, ut antecedant Episcopos, non etiam aliunde effulget , quam quod a Romano Pontifice assumpti in adjutorium sint, cumque his potestatem suam communicet, in tantum, quantum ei collubitum est. Oecumenicum concilium illud est, quod repraesentat universam Ecclesiam. Universam Ecclesiam non repraesentarunt triginta solius Galliae Episcopi Pisani concilii: neque eam etiam, quotcumque fuissent Episcopi, repraesentassent, non habentes secum Romanum Pontificem, imo huic se se opponentes, et schisma facientes. Neque enim illud dici potest corpus universae Ecclesiae,