Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

tificem intercessit dissidium. At vero Fridericus cum hunc electum esse intellexisset, Praevideo, ait, amicum Cardinalem, me habiturum inimi­cum Pontificem. Innocentii prima cura fuit reconciliare Fri- dericum, qui ipse etiam per literas Innocentio gratulatus erat de adepto Pontificatu Tractatum­que statim est de concordia per legatos utriusque partis. Conditionibus, quas Pontifex proposuit, ita assensi sunt legati Friderici, Raymundus Co­mes Tolosanus, Petrus de Vinea, et Thaddaeus de Svessa, ut de his observandis ab Imperatore etiam hujus nomine jusjurandum dederint. Con­ditiones erant, ut Praesules, quos captivos te­nebat liberos dimitteret, damna illata Ecclesiis, et Praesulibus, vel aliis sarciret, idque tali mo­deratione ut Pontifex Friderico offerret, si Ec­clesia ipsum in aliquo contra debitum laesisset, quod non credat, se paratum esse hoc corrigere: si vero is diceret, se in nullo laesisse Ecclesiam contra justitiam, sed se laesum a Papa; promitte­ret se Reges, Praelatos, et Principes tam secula- res , quam Ecclesiasticos ad aliquem tutum locum invitaturum, ubi vel per se, vel per suos lega­tos judicium de hoc ferant, se autem paratum fo­re de consilio hujus Concilii ad satis faciendum Imperatori, et revocandam sententiam, si hanc injuste latam in eum esse , judicatum esset. Sta- tim vero ab hac pactione Fridericus resiliit, et absolutionem ab excommunicatione, quae sub his conditionibus, quae dictae sunt, ei promissa est, petiit sibi tribui prius, quam aliquid eorum fa­ceret , de quibus fuit conventum in sponsione. Nec hoc satis. Insidias struxit Pontifici conatus «um capere: non alia utique de causa, quam ut •hunc, 74 Instil. Hist. Eccl. Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom