Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A See. XIII. usque ad Sec. XVI. 7 5 Lime, vi etiam adhibita, et illata, adigeret ad absolutionem sibi dandam etiam absque illis con­ditionibus. De his certior factus, sibi cavit Pon­tifex, nec suis quidem fidens omnibus. Hoc actum fuit Sutrii, quae civitas est sita in Patrimo­nio S. Petri, quo Pontifex venerat, ut vicinior factus Friderico, illum tractatum de concordia commodius perficere posset. Cum jam de prae­sidio sibi apud Genuenses providisset, qui tres et viginti triremes ei miserant singulas instructas militibus sexaginta, et die 28. Junii in Vigilia Apo­stolorum Petri, et Pauli a. 1244. indicium acce­pisset, de equitibus tercentis, a Friderico jam pa­ratis ad sui nocte sequente comprehensionem, et abductionem, statim ut obortae sunt tenebrae no­ctis relictis Papalibus ornamentis veterem indu­tus Sinibaldum, et leviter armatus equum ad- scendit velocissimum, vix cubiculariis consciis clam, subitoque discedens non equinis pepercit lateribus ita, ut ante horam primam subsequen- tis diei triginta quatuor millia passuum emensus sit nemine commitante, vel eum assequi valen­te. Fadem die Civitatem Veterem (Civita vecchia) in ditione Pontificia sitam, cum venisset, sub no­ctem naves Genuensium ingressus Genuam die 5. Julii pervenit. Parisius in Uistor. Ang. ad h. a. Genuas diu non moratus, metuens, ne pro­pter se urbem Fridericus copiis suis cingeret, et adgrederetur, Lugdunum in Galliam se contulit, atque mox Concilium generale, in eadem urbe habendum, indixit, his de causis, ut Ecclesia sui status debiti possit habere decorem; ut quo ocyus Terrae sanctae, et Imperio Constantinopoli- tano possint parari subsidia, nec non v res con­tra Tartaros, aliosque populi Christiani hostes; de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom