Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XTIT. usque ad Sec. XVI. 7 i in castro vicino Urbi missi sunt in Carcerem, ubi fame, sili excruciati longum martyrium pro­traxerunt, quod pro obedientia subierunt: qui­dam ex his animas afflictas exhalantes ex miseria huius mundi ad Dominum non sine palma mar­tyrii migraverunt. Sic scriptum est a Parisio his ipsis verbis in Historia de Anglia, tamet­si Friderici in sua historia sit studiosior. S. Ludo­vicos Rex, miemadmodom refert Nangius in Ge­stis ejusdem Ludovici, petiit a Friderico, ut Gal­los Praesules dimitteret: quae ejus cum rejecta fuisset petitio, denuo misit litteras, et monuit, ut in statera judicii expenderet ea quae sibi di­cerentur, nam regnum Franciáé , non est, inquit, adeo debilitatum viribus, ut se vestris permit­tat calcaribus perurgeri. Hungáriáé Praesules pri­mum idem iste etiam metus, ne comprehenderen­tur a Friderico, tardavit, deinde supervenit ca­lamitas, qua Matthias Strigoniensis, Ugolinus Co- locensis Archiepiscopi, Jaurinensis, Transilvani- ensis , Nitriensis Episcopi sublati sunt per Tarta­rus. Qui post Russiam, Poloniam , Bohemiam, aliasque regiones caedibus, atque incendiis a se devastatam cum in Hungáriám irrupissent, hanc totam ita ad solitudinem redegerunt, ut civita­tum, et locorum aedificiis omnibus exustis, inco­lisque aliis sine discrimine sexus, et aetatis tru­cidatis, aliis captis, et abductis ii soli remanse­rint, qui se fuga potuerunt subducere, et in sil-, vis, vel montibus reconditi manere, dum astu­tia usi Tartari per transfugas Hungaros sparso rumore, de suo jam facto discessu istos quoque e latebris excivissent insatiabili praedandi cupi­ditate. Ile-

Next

/
Oldalképek
Tartalom